DANIGELDUM

DANIGELDUM
DANIGELDUM
vox Saxonica tributum Anglis indicutum, alias ob pacandos Danos, alias ob arcendos: Tributum Danicum.
Saevientibus enim per Angliam Danis, Edelredus Rex im extremas redactus angustias, quinis vicibus 113000. libras dependit, concessitqueve praeterea tributum annuum 48000. librarum, ab omni populo eradendum, Danegeldum propterea nuncupatum, teste Florent. Wigorniensi. Alii non Danis hoc tributum, sed Angliae Regibus, ad conducendum militem contra illorum irruptiones, concessum, illudqueve postea, etiam cessante periculo, ab iis exactum esse, probant ex LL. Eduardi Confessoris. c. 12. Qui cum, teste Ingulpho, daemonem se vidisse, super acervo Danigeldi exsultantem, protestatus esset, aspectumqueve exhorruisset, collectum ilico restitui iussit, et retenta ne iota uno, feram exactionem in perpetuum relaxavit, A. sc. 38. ex quo tempore Regis Ethelredi patris sui, Suanus Rex Danorum suo exercitui illud solvi singulis annis imperavit. Sed revixit tributum, et sub Guilielmo iun. in quadruplum excrevit: quod Stephanus Rex regnum iniens, in aeternum se condonaturum vovit, Hoveden. Post quod saeculum Danegeldi nulla amplius mentio, non tamen penitus desiit, sed mutato nomine Tallagium, iuxta vulgare Normannicum, appellari coepit, Anglis aliter the Taxe: quod tamen annuo solutum non est, ut sub Regibus Anglo-Saxonicis, sed ut instituit Guilielmus Sen. cum ab exteris gentibus bella timebantur: consultis etiam Magnatibus Regin et Parlamentariâ demum auctoritate. vide Henric. Spelmann. Glossar. Archaeol.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”